So I'm looking at a
page that gives the Latin and English, and the Latin appears to be for several medals (Exorcizo vos, numismata...), whereas the English is in the singular (I exorcise thee, medal...)
My Latin isn't so hot...I'm thinking "Exorcizo te, numisma ... ab hoc numismati ... hoc sacri numismati" but not sure about the conjugations, declensions, etc. Can anyone help? The Latin text (with plural forms) which I'd like changed to singular (for one medal) is given below:
Exorcizo vos, numismata, per Deum + Patrem omnipotentem, qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt. Omnis virtus adversarii, omnis exercitus diaboli, et omnis incursus, omne phantasma satanae, eradicare et effugare, ab his numismatibus: ut fiant omnibus, qui eis usuri sunt, salus mentis et corporis: in nomine Patris + omnipotentis, et Jesu + Christi Filii ejus, Domini nostri, et Spiritus + Sancti Paracliti, et in caritate ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. R. Amen.
Oremus: Deus omnipotens, bonorum omnium largitor, supplices te rogamus, ut per intercessionem sancti Benedicti his sacris numismatibus tuam beneditionem + infundas, ut omnes qui ea gestaverint ac bonis operibus intenti fuerint, sanitatem mentis et corporis, et gratiam sanctificationis, atque indulgentias (nobis) concessas consequi mereantur, omnesque diaboli insidias et fraudes, per auxilium misericordiae tuae, studeant devitare et in conspectu tuo sancti et immaculati valeant apparere. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.